라틴어 문장 검색

flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit, et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 16:1)
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
mixtis hic Colchus Hiberis, hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus Armenius;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:81)
et Germanicus quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장4)
adduntur e servitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장5)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
respiciens, teneat virides velatus habenas ut pater, e nivea tumeant ut cornua mitra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 287:1)
inde Genetaei rupem Iovis, hinc Tibarenum dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 158:1)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6421)
"Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:52)
"ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III25)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:3)
Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION